- AUDIENTES
- AUDIENTESapud Cyprian. Ep. 13. Audientibus, etiamsi qui fuerint periculô praeventi et in exitu constituti, vigilantia vestra non desit. Et Ep. 14. Optatum inter Lectores doctorem Audientium constituinus: Alios itidem Scriptores Ecclesiasticos, dicti sunt, qui κατηχούμενοι Graecis, item ἀκροώμενοι, vel, quod, antequam ad Baptismus admitterentur, fidei Christianae erudirentur mysteriis: vel, quod, priusquam sacra fieret Liturgia, Scriptur as audirent: ut est in Concilio Nic. can. 11. et can. 21. Conc. Niceni Arab. Hinc Theodulfus Aurelian. de Baptismo c. 2. Catechumenus, Audiens, sive Instructus interpretatur: in Collat. Carthagin. cum Donatistis c. 197. Ipse est Episcopus, qui rebaptizatus est et factus est Audiens: in Concil. Wormaciensi c. 27. Post expletum vero quinquennii tempus, ingrediatur Ecclesiam, sed inter Audientes tantummodo sit, vel, dum facultas conceditur, sedeat, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. Apud Macrum, cum quinque olim essent in Ecclesia publice paenitentium gradus, primi Flentes seu Lugentes seu Hiemantes dicebantur; Secundi Audientes eraut, qui in Narthecem cum Catechumenis admissi (cum priores extra Templum stare cogerentur) verbum Dei audiendi facultatem habebant, sed ante Catechumenos egrediebantur. Ita enim Balsamo ex Gregorio Thaumaturgo: Fletus seu luctus est extra portam Oratorii, ubi peccatorem stantem oportet fideles ingredientes orare, ut pro se precentur. Auditio est iuxta portam in porticu, ubi oportet eum, qui peccavit, stare usque ad Catechumenos et illinc egredi. Audiens enim, inquit, Scripturas et doctrinam, eiciatur et precatione indignus censeatur, etc. in Hierolex. Vide quoque infra, ubi de Catechumenis, Excommunicatione. Hinc Audientium, Doctor, apud Cyprianum Ep. 14. cit. qui Catechumenos instruebat: quod officium magnae aestimationis fnisle, inde patet, quod Origenes, Pantaenus, Clemens, alii viri gravissimi, illud Alexandriae exercuisse leguntur. Ibid. Item Auditio, locus ille Templi, ubi Audientes constituebantur. Vide infra in Narthex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.